monumenta.ch > Plinius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 83
{XXVI} cuius generis prope videri possint quae tradunt et de vespertilione, si ter circumlatus domui vivus super fenestram inverso capite adfigatur, amuletum esse, privatimque ovilibus circumlatum totiens et pedibus suspensum super limen. sanguinem quoque eius cum carduo contra serpentium ictus inter praecipua laudant.